Glose
Erant autem omnes.[RAB.]Judicia Dei abyssus multa. Ecce Asia apostolorum visitatione indigna, nunc apostolico numero sacrata et prophetiae munere est sublimata. Et notandum quod Spiritus sanctus hic in duodecim discipulos, et supra in centum et viginti (qui numerus perficitur duodenario decies ducto) adventus sui signa monstravit illud in Jerusalem, hoc in Epheso, quae est civitas Graecorum. In quo ostenditur illos tantum (sive de Judaeis, sive de gentibus) spiritum replere, qui sunt in catholica unitate.